monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1 > 3a > sectio 59 > sectio 6 > sectio 113 > bnf7296.6 > 45 > uwbM.p.th.f.69.76 > sectio 18 > 5 > bsbClm14056.104 > sectio 66 > ... > sectio 80 > sectio 40 > 1 > sectio 13 > 2 > sectio 20 > sectio 21 > sectio 17 > CAPUT I. > sectio 22 > sectio 6 > CAPUT VI. > 17 > sectio 2 > 15 > sectio 152 > 29 > sectio 65 > 2 > sectio 4 > sectio 42 > 9 > sectio 37 > CAPUT XLIII. > CAPUT XXXI. > sectio 117 > 3 > 47 > 33 > 11 > sectio 8 > 42 > 21 > sectio 39 > 23 > sectio 27 > sectio 7 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 36, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Ergo quia nos nescimus quid oremus, et quomodo oporteat, postulat pro nobis Spiritus sanctus (Rom. VIII, 26); est enim Spiritus advocati nostri Iesu: et postulat gemitibus ineffabilibus; dolet enim pro nobis et Christus (Esai. LIII, 4).
2 Et Deus Pater dicit: Ventrem meum doleo (Ierem. IV, 19).
3 Et frequenter indignantem eum legimus et dolentem.
4 Gemit autem, ut auferat peccata nostra, doceat nos agere poenitentiam.
5 Est enim pius gemitus, et plenus auctoritatis, de quo dicit Propheta: Et gemitus meus non est absconditus a te (Psal. XXXVII, 10).
6 Non enim latebat ut Adam, sed dicebat: Ecce ego pastor, et grex iste quid deliquit? Ego peccavi, in me vindica (I Par. XXI, 17).